Transcription of W. Nernst's curriculum vitae of 1890-02-06, written by hand in Latin when he applied for a position at Göttingen university
Natus sum Brisenis in oppidulo, quod est situm in Borussia occidentali provincia, die 25 m. Iulii [1] anni 1864 patre Gustavo Nernst, consiliario, matre e gente Nerger. Matrem praematura morte absumptam iamdudum, patrem nuper defunctum lugeo. Cum annum undevicesimum agens in urbe Graudenz, ubi pater munere iudicis fungebatur, gymnasium humanum superassem in universitatibus Turicensi, Gratiensi [2], Berolinensi, Herbipolensi versatus studiis mathematicis, chemicis, imprimis physicis operam dedi atque anno 1887 in universitate Herbipolensi summos in philisophia doctoris honores impetravi. In litteris quantulumcunque profexi, debeo imprimis magistris physicae Börnstein, Boltzmann, H. F. Weber, Fr. Kohlrausch, von Ettingshausen, mathematicae A. Meyer, Prym, Krazer, Streintz, Hettner, Selling, chimicae Landolt, Wislicenus, Merz. Brevi postquam doctoris gradum adeptus sum, W. Ostwald, professor et laboratorii physico-chemici director, auctor fuit, ut Lipsiam immigrarem ibique studiosorum exercitationibus chemicis et physicis praeessem. Nuper venia legendi a nostra facultate impetrata de rebus chemicis mathematica ratione explicandis lectiones habeo.
Dr. Walther Nernst.
Lipsia 6/II 1890.
[1] Should be "Iunii" (June) instead of "Iulii" (July).
[2] Should be "Graecensi" (Graz).
Revised 2004-02-12